Balliol College Archives & Manuscripts

Back to: HOME > Archives and Manuscripts > Exhibitions Index > Ecclesiastical Patronage

Transcription of E.7.9 Notarial instrument (procuratorium) appointing John Wyclif attorney of Balliol College for the appropriation of the church of Abbotsley, Hunts. (7 Apr. 1361).

Transcribed by Karsten Ploeger, March 2002. Ed. John Jones, 2002. An English translation of this document is available here. Line numbers are for reference only and do not appear in the original document.

1 In dei nomine amen. Anno ab incarnacione eiusdem secundum cursum et

2 computacionem ecclesie Anglicane millesimo trecentesimo sexagesimo primo,

3 indictione quartadecima, et pontificis sanctissimi in Christo patris et domini nostri

4 domini Innocentii divina providencia pape sexti anno nono, mense Aprilis die septima

5 in capella aule de Balliolo super Candych suburbii Oxon’ Lincolniensis diocesis, in

6 mei notarii publici et testium subscriptorum presencium constituti personaliter discreti

7 viri magister Johnnes de Wykclyffis, domini Hugo de Wakfeld, Johannes de Hugatis,

8 Johannes de Prestwold, Rogerus de Gysburgh’, Willelmus Alayn, Thomas de

9 Lincoln’, Willelmus de Wyclyffe, Ricardus de Assewell, Johannes Bridd, et Hugo de

10 Felton clerici universitatis Oxon’, Eboracensis, Lincolniensis, Londoniensis,

11 Dunelmensis diocesum collegium dicte aule de Balliolo facient in omnibus causis et

12 negociis suis motis vel monendis personas suas, res suas et appropriacionem ecclesie

13 de Abboldesleye dicte Lincolniensis diocesis qualitercumque concernentibus coram

14 quibuscumque iudicibus, ordinariis, delegatis aut eorum comissariis quibuscumque

15 diebus et locis quociens se adesse vel abesse contigerit contra quoscumque

16 adversarios dilectum sibi in Christo magistrum Johannem Wykclyff, magistrum sive

17 custodem collegii predicti, procuratorem suum verum et legitimum, actorem,

18 factorem, negociorum gestorem et nuncium specialem ordinaverunt, fecerunt et

19 constituerunt, et quilibet de collegio predicto ordinavit, fecit et constituit per

20 presentem dederunt que [sic] et concesserunt omnes et singuli predicto magistro

21 Johanni procuratori suo plenam et liberam potestatem et mandatum generale et

22 speciale nomine eorundem et pro collegio predicto dictam parochie ecclesiam de

23 Abboldesleye cum vacaverit seu de eius vacacione constituerit iuxta formam et

24 tenorem quarundam litterarum apostolicarum per felicis recordacionis dominum

25 Clementem papam sextum super appropriacione et unione dicte ecclesie prefato

26 collegio inde concessarum et habitarum [ the following passage has been erased,

27 see the notary’s note below] recipiendi et corporalem possessionem eiusdem cum suis

28 iuribus et pertinentiis universis nansciscendi, adipiscendi, retinendi et continuandi

29 fructus, redditus, oblaciones et proventus, possessions et alia bona quocumque ad

30 dictam ecclesieam qualitercumque spectancia petendi, recipiendi et recuperandi et pro

31 eisdem ad utilitatem dicti collegii disponendi et ordinandi, iurandi iuramentum que

32 canonice obedient’ quibuscumque locorum ordinariis debitum et fieri consuetum et

33 quodcumque aliud licitum sacramentum prestandi, provocandi, apellandi,

34 provocaciones et appellaciones prosequendi easque notificandi et insinuandi omnibus

35 et singulis quorum quorum [sic] interest ac apostolicos petendi et recipiendi testes,

36 litteras et instrumenta et quecumque alia genera probacionum in iudicio vel extra

37 producendi et exhibendi assignacioni porcionis vicarie de fructibus ecclesie memorate

38 ac pensioni cuilibet in hac parte ordinariis loci quibuscumque limitande si et quatenus

39 racionabiles fuerint et iuri convenientes conscendiendi et adquiescendi In… cleri

40 convocacionibus, visitacionibus, inquisicionibus et capitulis et caputlis quibuscumque si opus

41 fuerit comperendi et interessendi ac his quem eisdem rite et canonice ordinary

42 contigerit conscentiendi, necnon et reparaciones et defectus domorum mansi et

43 redditum rectorie et cancelli ecclesie predicte ac litteram inquisicionis super eisdem

44 petendi, recipiendi, persequendi, recuperandi, optinendi et super eisdem, si necesse

45 fuerit, componendi, transigendi et paciscendi et acquietancias quascumque nomine

46 eorundem faciendi dampna expens… et interesse status sui reformacionum in

47 integrum restitucionum et beneficium absolucionis a quibuscumque suspencionis,

48 excommunicacionis seu interdicti sentenciis qualitercumque contra eos seu aliquem

49 eorundem aur ecclesiam predictam latis … fulminandis petendi, recipiendi et super

50 eisdem iurandi, necnon agenda, defendendi, excipiendi, replicandi, reconveniendi,

51 libellandi, litem contestandi, ponendi, articulandi posicionibus et articulis respondendi

52 tam de calumpna quam de veritate dicenda … in animas suas et eorum cuislibet [sic]

53 prestandi sentencias tam diffinitivas quam inter locutorum petendi et persequendi

54 alium vel alios procuratorem vel procuratoes loco suo substituendi ac substitum vel

55 substitutos ab eodem revocandi et iterum substituendi et revocandi, quotiens ei

56 videbitur expedire procure…

57 que officium in se… reass… necnon omnia alia et singular faciendi et expediendi que

58 circa premissa vel premissorum aliquod necessaria fuerint seu eciam oportuna, eciam

59 si mandatum exigent specialie.

60 Promiserunt eciam dicti constituentes michi notario publico infrascripto vice

61 et nomine omnium et singulorum quorum interest publice et solempniter stipula…

62 se ratum et gratum, firmum et stabilis perpetuo habituros quicquid dictus procurator,

63 substitutus seu substitute ab eodem nomine suo fecerit vel fecerint in premissis.

64 Acta sunt hec sub anno indictione pontificis, mense, die et loco suprascriptis,

65 presentibus discretis viris magistris Roberto de Derby, Lichefeldensis diocesis, Jacobo

66 Stawnton et domino Roberto Daltonn’, Eboracensis diocesis, testibus ad premissa

67 vocatis specialiter et rogatis.

68 [subscription in different hand] Et ego Thomas de Ruda [Routh] clericus Eborancensis diocesis

69 publicus auctoritate apostolica notarius premissis omnibus et singulis suprascriptis

70 sic ut premittitur agerentur et fierent una cum prenotatis testibus presens interfui ea

71 que sic fierei vidi et audivi sed variis et arduis negociis… ac propter temporis

72 brevitatem presens procuratorium seu publicum instrumentum per alium scribi feci et

73 me postea subscripsi et signum meum apposui consuetum rogatus in fidem et

74 testimonium premissorum constat michi de verbo ‘edo’ quod … supra in primia linia

75 subscripcionis, et constat de rasura facta in xvj linea computando a capite.

- Anna Sander


You do not need to request permission to download or print one copy of any of the images on these pages for your personal private study or research purposes.
You do need to request permission in writing to use any of these images for any publication in any format, including any use on a website.

The archives and manuscriptss of Balliol College are open by appointment to enquirers in person at the Historic Collections Centre in St Cross Church, Holywell.
Enquiries should be sent in writing (email or post) to the Archivist.
There is no charge for Archive enquiries, but donations for Archive purposes are always appreciated.
Updated 11.viii.14
 
Balliol College
All rights reserved © 2017