Balliol College Archives & Manuscripts

Back to: HOME > Archives and Manuscripts > Exhibitions Index > 1507 Statutes Exhibition

Archives F.11.6 Charter of Incorporation of Elizabeth I, 1588: transcription of full Latin text

1 Elizabeth Dei gracia Anglie Francie et

2 hibernie Regina fidei defensor &c. Omnibus ad quos presentes litere pervenerint. Salutem. Sciatis quod in uniuersitate nostra Oxon est quoddam Collegium vulgariter et //

3 communiter vocat’ Balioll Colledge, et antehac aliquando vocat’ per nomen Magistri et Scholar’ Collegij Aule de Baliolo uniuersitat’ Oxon, aliquando per nomen Magistri domus de Balliolo //

4 in Oxon’ et eiusdem loci Scholar,’ aliquando per nomen Principal’ et Sociorum Scholar’ Oxon’ studend’ qui dicuntur Scholares de Baliolo, aliquando per nomen Principal’ et Sociorum //

5 suorum Scholar’ domus dicte de Baliolo Oxon, aliquando per nomen Magistri et Sociorum Collegij de Baliolo, aliquando per nomen Magistri et Scholarium Collegij de Baliolo. aliquando //

6 per nomen Magistri Colleg’ de Balliolo Sociorum et Scholar’ ibidem, aliquando per nomen Magistri et Scholarium Colleg’ Aule Baliolo Oxon, aliquando per nomen Magistri et Scholarium //

7 de la Balioll Hall, aliquando per nomen Magistri siue Custodis Colleg’ vulgariter nuncupat’ Balioll hall in suburbis ville Oxon et eiusdem loco sociorum siue Scholar’. prout tam per //

8 seperales literas patentes nostras et progenitorum nostrorum, quam per Chartas diversorum Subditorum nostrorum et subditorum progenitorum nostrorum de et pro quibusdum terris tenementis //

9 et hereditamentis Magistro et Scholaribus predictis dat’concess’ et confirmat’ plenius liquet et apparet. Cumque etiam ratione varietat’ nominum et addicionum nominum et //

10 incorporacionem predict’ Magistri Colleg’ de Baliolo et Scholar’ eiusdem, nomisse questiones [minim minim] dubitationes et ambiguitates antehac orte sint et indiesoriantur de in pro et circa //

11 dimission’ terrarum et tenementorum et hereditamentorum predict’, ac de in pro et circa terras tenementa et hereditamenta predict’ Sciatis quod nos pie volentes quod omnes //

12 questiones controversie dubitationes querele alterationes et ambiguitates circa pred’ mot’ et mouend’ de cetero imperpetuum tollantur De gracia nostra speciali ac ex certa suencia et mero //

13 motu nostris pro nobis heredibus et Successoribus nostris per presentes ad humilem petitionem Dilectorum et fidelium Consiliariurum nostrorum Johannis dei gracia Cantuarien’ Archiepiscopi //

14 Gulielmi Cecilij Militis Baronis de Burghley magni Thesaurar’ nostri et Cancellarij universitatis Cantabrigien’ Roberti Dudley Comitis leicestren’ Baron de Denbigh Senescalli hospiti //

15 nostri et Cancellar’ universitat’ Oxon’. Necnon Dilecti et fidelis Consiliarii nostri Domini Francisci Wallingham militis Secretar’ nostri principalis et Johannis Wolley fidelis et dilecti Consiliarij nostri latine //

16 lingue Secretarii damus et concedimus Edmundo lilio Clerico sacre Theolog’ professori Magistro Collegij predicti et Scholar’ ibidem et Successoribus suis, quod ipsi et Successores sui de ceteri imperpetuum sint et //

17 erunt unum corpus corporal’ et politicum in re facto et nomine per nomen Magistri et Scholar’ Colleg’ de Baliolo in universitate Oxon Et insuper volumus ordinamus constituimus et stabilimus per presentes quod //

18 ipsi et Successores sui de cetero imperpetuum sint et erunt unum Corpus corpuratum et [politiquum] in re facto et nomine Magistri et Scholarium Collegij de Baliolo in universitat’ Oxon, et quod ipsi et eorum Successores //

19 per idem nomen habeant successionem perpetuum at sint et erunt per idem nomen persone habiles et Capaces in lege in omnibus et omnimodis querelis et placitis real personalibus criminal mixt’ tam spiritualibus quam temporalibus //

20 placitare et implacitari respondere et responderi et per idem nomen perquirere recipere appropriare habere gaudere possidere concedere et dimittere terras tenementa profit[]a et easiamenta necnon bona et Catalla quecumque valeant

21et possint. Ac quod ipsi et Successores sui imperpetuum habeant commune Sigillum pro dimissionibus concessionibus et alijs location’ contract’ et alijs negocijs quibuscumque inter predict’ Magistrum et Scholar’ et successores suos et //

22 alias quascumque personas tractand’ conficiend’ et exequend. Et ulterius de gracia nostra speciali ac ex terta sticutia et mero moti nostris pro nobis heredibus et Successoribus nostris dedimus concessimus relaxavimus //

23 et confirmavimus ac per presentes damus concedimus relaxamus et confirmamus prefatis Magistro et Scholar’ Collegij de Balliolo in universitat’ Oxon et successoribus suis omnia et singula Maner’ terras tenementa //

24 hereditamenta advocationes Calesiarum Rectorias appropriat’ feod’ milit’ franches’ libertates profitua quarr’ Rectoris miner’ boscos subbosc’ redditus reversiones decimas tam maiores quam minores oblationes obuenciones liberas Capellas //

25 Cantar’ emolumenta profitia easiament’ exitus devariorum summas iura iurisdictiones Chart’ literas paten’ dispensaciones concessiones privileg’ licenc’ dona bona Catalla tam realia quam personalia et hereditamenta quecumque //

26 cuiuscumque generis appellationis nature condicionis nominis et qualitatis ubicumque fuer’ infra Regnum Anglie dictis Magistro et Scholaribus aut predecessor’ suis per quodcumque nomen sine addicionem nominis antehuc dat’ //

27 concess’ barganizat’ vel confirmat’ aut eisdem dari concedi barganizari vel confirmari specificat’ vel intens’ Et quod ipsi et Successores sui eadem habere et retinere valeant eis et Successoribus suis absque aliquo impedimento nostr’

28 heredum vel Successorum nostrorum Justiciar’ Escaetorum Vicecomitum Coronatorum aut aliorum Ballivorum vel Ministrorum nostrorum heredum vel Successorum nostrorum quorumcumque. Et si ac quoties preposituram //

29 dicti Collegii per mortem deprivationem resignationem vel aliquot alio legitimo modo vacare contigerit. Volumus et pro nobis et Successoribus nostris concedimus quod tunc et toties prefat’ Scholar’ Colleg’ de Baliolo //

30 in universitate Oxon iuxta ordinat’ et statut’ Johannis Balioli eiusdem Collegij fundatori defuncti novum prepositum et Magistrum Collegij predicti eligere possint et valeant. C’d que prefati Magistri et Scholar’ necnon Cocij//

31 Sacerdot’ pauper’ pueri servient’ Officiar’ et ministri Colleg’ predict’ in omnibus eligantur tractentur gubernentur et ordinentur iuxta ordinaciones et Statut’ prefati Johannis de Baliolo, que omnia et singula quantum in nobis est pro //

32 nobis heredibus et Successoribus nostris moderno et presenti Magistro et Scholar’ Collegij predicti de Baliolo infra universitat’ Oxon et successoribus suis approbamus ratificamus et per presentes Confirmamus //

33 Acetiam dedimus et concessimus ac per presentes pro nobis heredibus et Successoribus nostris quantum in nobis est concedimus et licenciam specialem liberamque et licitam facultatem potestatem et authoritatem damus //

34 prefatis Magistro et Scholaribus et successoribus suis, habend’ recipiend’ perquirend’ eis et Successoribus suis imperpetuum tam de nobis heredibus et Successoribus nostris quam de quibuscumque Subditis et legeis nostri aut //

35 de alijs quibuscumque sine de alia persona quacumque Maner’ mesuag’ terras tenementa Rectorias decimas redditus revencionesservicia et alia possessiones reversiones et hereditamenta querumque que de nobis heredibus et //

36 Successoribus nostris non tenentur in Capite nec per servitium militaro nec de nobis seu de aliquo alio seu de aliquibus per servic’ militae absque speciali licencia nostr’ heredum et Successorum nostrorum et absque licencia //

37 Domini sive Dominorum de quo vel de quibus predict’ terr’ tenementa et hereditamenta tenentur dummodo Maner’ mesuagia terre tenementa decime Rectorie redditus revenciones et servicia seu al’ possessiones reversiones et //

38 hereditamenta non excedant[?] clarum annuum valorem quadraginta librarum per Annum. Statut’ de terris et tenementis ad manum mortuam non ponend’ aut aliquo alio Statuto actu ordinacione provisione sive restriccione inde //

39 incontrarium antehac habit’ fact’ edit’ ordinat’ sive provis’ aut aliqua alia re causa vel materia quacumque in aliquo non obstante volumus etiam ac per presentes concedimus prefatis Magistro et Scholaribus //

40 Collegij de Baliolo infra universitat’ Oxon quod habeant et habebunt has literas nostras patentes sub magno Sigillo nostro Anglie debito modo fact’ et sigillatus absque fine seu feodo magno vel parvo nobis in hanaperio nostro //

41 seu alibi ad usum nostrum proinde quoquomodo reddend solvendo seu faciend’ Et hoc absque aliquo brevi de ad quod dampnum aut aliquibus alijs brevibus Commission’ inquisit’ aut mandat’ nostr’ aut Successorum nostrorum //

42 super inde habend obtinend faciend sive perquirend Eo quod expressa mentio de vero valore annuo vel de certitudine premissorum sive eorum alicuius, aut de alijs donis sive concessionibus per nos seu per aliquem //

43 Progenitorum nostrorum prefatis Magistro et Scholar’ Colleg’ de Baliolo infra universitat’ Oxon’ ante hec tempora fact’ in presentibus minme [sic] fact’ existit aut aliquo Statuto actu ordinatione provisione sine restriccione //

44 incontrarium inde antehac habit’ fact’ edit’ ordinat’ seu provis’ aut aliqua alia re causa vel materia quacumque in aliquo non obstante. In cuius rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes //

45 Testo me ipsa apud Westmonasterium quartodecimo die Junij Anno regni nostri tricesimo

46 per breve de privato Sigilli

- transcription by Anna Sander

 

- Anna Sander


You do not need to request permission to download or print one copy of any of the images on these pages for your personal private study or research purposes.
You do need to request permission in writing to use any of these images for any publication in any format, including any use on a website.

The archives and manuscriptss of Balliol College are open by appointment to enquirers in person at the Historic Collections Centre in St Cross Church, Holywell.
Enquiries should be sent in writing (email or post) to the Archivist.
There is no charge for Archive enquiries, but donations for Archive purposes are always appreciated.
Updated 11.viii.14
 
Balliol College
All rights reserved © 2017